BALLUCA

BALLUCA
BALLUCA
est χρύσαμμος, ut Tribonianus exposuit, i. e. aurosa arena, quae recense terra effosa est, seu ramenta auri minutiora, nondum excocta, Pollux την` χρυσίσα ψάμμον vocat.
Cuiacius l. 1. Cod. de Metallar. et metallis. l. 11. Meminit eius Cod. Theodosianus l. 10. titul. 19. ubi quantitatem aerario a metallorum fossoribus solvendam limitans, Quatuordecim, ait, uncias Ballucae pro singulis libris. Vide ad eundem Codicem l. 3. et 4. de Metallis, Iacobum Gothofredum, et quae supra adnotavimus de Aurosa arena. Aliâ notione vocem usurpat Sebastianus Salmantic. Episcopus in Veremundo Rege, aerâ 827. Sed Regalia palatia, balluea, triclinia, praetoria, quis satis pro ipsa pulchritudine valeat commendare. Vide Car. du Fresne Glossar. Macros Fratres Hierolex. et Calvinum Lexic. Iurid. Salmasio, Balluca, et Ballux, vox Hispanica, ex Graeco βάλλεξ detorta, quod ψῆφον significat, vel calculum: unum fuit ex vocabulis aurariae μεταλλείας, quae Graecis nominibus maxime concopta fuisse, diximus supra in voce Agogae. Explicat vocem Plin. l. 33. c. 4. ubi de ratione inveniendi auri: Aurum arrugiâ (h. e. ὀρυγῇ, fossione) quaesitum non coquitur, sed statim suum est. Inveniuntur ita massae. Nec non in puteis etiam denas excedentes libras. Palaeras Hispani, alii palacranas: iidem, quod minutum est, Ballucem vocant. Hinc Martial. l. 12. Epigr. 57. v. 7.
Hinc otiosus sordidam quatit mensam
Neronianâ nummularius massâ:
Illinc balucis malleator Hispanae
Tritum nitenti fuste verberat saxum, etc.
Uti legendum esse iam Hadr. Turnebus monuit Adversar. l. 30. c. 26. et post eum Salmas. Farnabiô paludis reponente. Intelligit enim Poeta in his verbis Hispani auri malleatorem, qui monetam feriebat ex hoc auro, et malleis formas incudebat. Vide Salmas. ad Solin. p. 1075. ut infra, in voce Strigiles.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Diachrysia balluca — Scientific classification Kingdom: Animalia Phylum: Arthropoda Subphylum: He …   Wikipedia

  • Diachrysia — Diachrysia …   Wikipédia en Français

  • Diachrysia — Scientific classification Kingdom: Animalia Phylum: Arthropoda Class: Insecta …   Wikipedia

  • Diachrysia —   Diachrysia …   Wikipedia Español

  • Diachrysia — Diachrys …   Wikipédia en Français

  • AURUM — I. AURUM post reliqua metalla demum repertum est, velut dubitante secum Naturâ, an id luci permittere veller, quod homini tantopere esset nociturum. Certe iustissimum Plinii votum, l. 33. c. 1. Utinam posset e vita in totum abdicari aurum, sacra… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HISPANIA et HISPANIAE plur — HISPANIA, et HISPANIAE plur num. et apud poetas Hesperia ultima, ac Iberia, Italis Spagna, Germ. Hispanien, Anglis Spain, Gallis Espagne, ipsis Hispanis Espanna, Prov. Europae amplissima, Galliae contigua, ab ca Pyrenaeis montibus separata, et in …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”